haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare
lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes
illud
et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa
lumbos meos
et factus est sermo Domini ad me secundo dicens
tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et
surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine
petrae
et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat
mihi Dominus
et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge
vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut
absconderes illud ibi
et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi
absconderam illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo
usui aptum esset
et factum est verbum Domini ad me dicens
haec dicit Dominus sic putrescere faciam superbiam Iuda et
superbiam Hierusalem multam
populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et
ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos
ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud
quod nullo usui aptum est
sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi
mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut
esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et
non audierunt
dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit Dominus Deus
Israhel omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid
ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino
et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes
habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David
super thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes
habitatores Hierusalem ebrietate
et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios
pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor
ut non disperdam eos
audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus
locutus est
date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et
antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos
expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in
caliginem
quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima
mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus
lacrimam quia captus est grex Domini
dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam
descendit de capite vestro corona gloriae vestrae
civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat
translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta
levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone
ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum
quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos
adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores
adprehendent te quasi mulierem parturientem
quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec
propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt
verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae
si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus
varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis
malum
et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in
deserto
haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus
quia oblita es mei et confisa es in mendacio
unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam et
apparuit ignominia tua
adulteria tua et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae
super colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi
Hierusalem non mundaberis post me usquequo adhuc